Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.33.1 | Cic. Fam. 7.33.2 (English) | >>Cic. Fam. 7.33.2 |
7.33.1
sed tamen omnia mihi erunt , si tu veneris , hilariora ; quamquam venis , ut ipse intellegis , in maximarum quasi concursum occupationum . quas si , ut volumus , exceperimus , ego vero multam salutem et foro dicam et curiae vivamque tecum multum et cum communibus nostris amatoribus . nam et Cassius tuus et Dolabella noster vel potius uterque noster studiis iisdem tenentur et meis aequissimis utuntur auribus . opus est huc limatulo et polito tuo iudicio et illis interioribus litteris Emeisi , quibus saepe verecundiorem me in loquendo facis . mihi enim iudicatum est , si modo hoc Caesar aut patietur aut volet , deponere illam iam personam , in qua me saepe illi ipsi probavi , ac me totum in litteras abdere tecumque et cum ceteris earum studiosis honestissimo otio perfrui <
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.33.1 | Cic. Fam. 7.33.2 (English) | >>Cic. Fam. 7.33.2 |